Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Genesis 45

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 46

1

 profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac 


2

 audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum 


3

 ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi 


4

 ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos 


5

 surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem 


6

 et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo 


7

 filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies 


8

 haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben 


9

 filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi 


10

 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis 


11

 filii Levi Gerson Caath et Merari 


12

 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul 


13

 filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron 


14

 filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel 


15

 hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres 


16

 filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli 


17

 filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel 


18

 hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas 


19

 filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin 


20

 natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim 


21

 filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared 


22

 hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim 


23

 filii Dan Usim 


24

 filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem 


25

 hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem 


26

 cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex 


27

 filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta 


28

 misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen 


29

 quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit 


30

 dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo 


31

 et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me 


32

 et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum 


33

 cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum 


34

 respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium 


Genesis 47

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: