Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ezra 7

The Book of Ezra

Return to Index

Chapter 8

1

 hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone 


2

 de filiis Finees Gersom de filiis Ithamar Danihel de filiis David Attus 


3

 de filiis Secheniae et de filiis Pharos Zaccharias et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta 


4

 de filiis Phaethmoab Helioenai filius Zareae et cum eo ducenti viri 


5

 de filiis Secheniae filius Hiezihel et cum eo trecenti viri 


6

 de filiis Adden Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta viri 


7

 de filiis Helam Isaias filius Athaliae et cum eo septuaginta viri 


8

 de filiis Saphatiae Zebedia filius Michahel et cum eo octoginta viri 


9

 de filiis Ioab Obedia filius Iehihel et cum eo ducenti decem et octo viri 


10

 de filiis Selomith filius Iosphiae et cum eo centum sexaginta viri 


11

 de filiis Bebai Zaccharias filius Bebai et cum eo viginti octo viri 


12

 de filiis Ezgad Iohanan filius Eccetan et cum eo centum decem viri 


13

 de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri 


14

 de filiis Beggui Uthai et Zacchur et cum eo septuaginta viri 


15

 congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi 


16

 itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam et Helnathan et Iarib et alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam principes et Ioarib et Helnathan sapientes 


17

 et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco et posui in ore eorum verba quae loquerentur ad Addom et ad fratres eius Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri 


18

 et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israhel et Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo 


19

 et Asabiam et cum eo Isaiam de filiis Merari fratres eius et filios eius viginti 


20

 et de Nathinneis quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum Nathinneos ducentos viginti omnes hii suis nominibus vocabantur 


21

 et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahavva ut adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae 


22

 erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quaerunt eum in bonitate et imperium eius et fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt eum 


23

 ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et evenit nobis prospere 


24

 et separavi de principibus sacerdotum duodecim Sarabian Asabian et cum eis de fratribus eorum decem 


25

 adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quae obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israhel eorum qui inventi fuerant 


26

 et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta 


27

 et crateras aureos viginti qui habebant solidos millenos et vasa aeris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum 


28

 et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum 


29

 vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israhel in Hierusalem et thesaurum domus Domini 


30

 susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri 


31

 promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via 


32

 et venimus Hierusalem et mansimus ibi diebus tribus 


33

 die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Iozaded filius Iosue et Noadaia filius Bennoi Levitae 


34

 iuxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne pondus in tempore illo 


35

 sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israhel vitulos duodecim pro omni Israhel arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino 


36

 dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei 


Ezra 9

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: