Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Esdras 4

The Second Book of Esdras

Return to Index

Chapter 5

1

 de signis autem: ecce dies venient, et adprehendentur qui inhabitant super terram in excessu multo, et abscondetur veritatis via, et sterilis erit a fide regio. 


2

 et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides et super quam audisti olim. 


3

 et erit inconposita vestigio quam nunc vides regnare regionem, et videbunt eam desertam. 


4

 si autem tibi dederit Altissimus vivere, et videbis post tertiam turbatam, et relucescet subito sol noctu et luna interdie. 


5

 et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam; et populi commovebuntur, et gressus commutabuntur. 


6

 et regnabit quem non sperant qui inhabitant super terram; et volatilia conmigrationem facient. 


7

 et mare Sodomitum pisces reiciet. et dabit vocem noctu quem non noverant multi, omnes autem audient vocem eius. 


8

 et chaus fiet per loca multa, et ignis frequenter emittetur, et bestiae agrestes transmigrabunt regionem suam, et mulieres parient menstruatae monstra, 


9

 et in dulcibus aquis salsae invenientur. et amici omnes semet ipsos expugnabunt; et abscondetur tunc sensus, et intellectus separabitur in promptuarium suum. 


10

 et quaeretur a multis et non invenietur, et multiplicabitur iniustitia et incontinentia super terram. 


11

 et interrogabit regio proximam suam et dicet: numquid per te pertransiit iustitia iustum faciens? et haec negabit. 


12

 et erit in illo tempore, et sperabunt homines et non inpetrabunt, laborabunt et non dirigentur viae eorum. 


13

 haec signa dicere tibi permissum est mihi. et si oraveris iterum et ploraveris sicut et nunc et ieiunaveris septem diebus, audies iterato horum maiora. 


14

 et evigilavi, et corpus meum horruit valde, et anima mea laboravit ut deficeret. 


15

 et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et confortavit me et statuit me super pedes. 


16

 et factum est in nocte secunda, et venit ad me Phalthihel dux populi et dixit mihi: ubi eras et quare vultus tuus tristis? 


17

 aut nescis quoniam tibi creditus est Israhel in regione transmigrationis eorum? 


18

 exsurge ergo et gusta panem alicuius, et non derelinquas nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum. 


19

 et dixi ei: vade a me et non ad me accedas usque diebus septem, et tunc venies ad me. et audivit ut dixi et recessit a me. 


20

 et ego ieiunavi diebus septem ululans et plorans, sicut mihi mandavit Urihel angelus. 


21

 et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei molestae erant mihi valde. 


22

 et resumpsit anima mea spiritum intellectus, et iterum coepi loqui coram Altissimo sermones 


23

 et dixi: Dominator Domine, ex omni silva terrae et ex omnium arborum eius elegisti vineam unam, 


24

 et ex omnium terrarum orbis elegisti tibi foveam unam, et ex omnibus floribus orbis elegisti tibi lilium unum, 


25

 et ex omnibus abyssis maris replesti tibi rivum unum, et ex omnibus aedificatis civitatibus sanctificasti tibimet ipsi Sion, 


26

 et ex omnibus creatis volatilibus nominasti tibi columbam unam, et ex omnibus plasmatis pecoribus providisti tibi ovem unam, 


27

 et ex omnibus multiplicatis populis adquisisti tibi populum unum, et ab omnibus probatam legem donasti huic quem desiderasti populo. 


28

 et nunc Domine, ut quid tradidisti unum plurimis et praeparasti unam radicem super alias et dispersisti unicum tuum in multis? 


29

 et conculcaverunt qui contradicebant sponsionibus tuis quique tuis testamentis credebant. 


30

 et si odiens odisti populum tuum tuis manibus debet castigari. 


31

 et factum est, cum locutus essem sermones istos, et missus est angelus ad me qui ante venerat ad me praeterita nocte, 


32

 et dixit mihi: audi me et instruam te, et intende mihi et adiciam coram te. 


33

 et dixi: loquere, dominus meus. et 


34

 dixit ad me: valde in excessu mentis factus es in Israhel; aut plus dilexisti eum super eum qui fecit eum: non, domine, sed dol torquent enim me renes mei per omnem horam quaerentem adprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii eius. 


35

 et dixit ad me: non potes. et dixi: quare, domine, aut quid nascebar, aut quare non fiebat matrix matris meae mihi sepulchrum, ut non viderem laborem Iacob et defatigationem generis Israhel? 


36

 et dixit ad me: numera mihi qui necdum venerunt, et collige mihi dispersas guttas, et revirida mihi aridos flores, 


37

 et aperi mihi clausa promptuaria et produc mihi inclusos in eis flatus, aut monstra mihi vocis imaginem, et tunc ostendam tibi eum laborem quem rogas videre. 


38

 et dixi: dominator domine, quis enim est qui potest haec scire, nisi qui cum hominibus habitationem non habet? 


39

 ego autem insipiens, et quomodo potero dicere de his quibus me interrogasti? 


40

 et dixit ad me: quomodo non potes facere unum de his quae dicta sunt, sic non poteris invenire iudicium meum aut finem caritatis quem pro populo meo promisi. 


41

 et dixi: sed ecce, domine, tu praees his qui in fine sunt, et quid facient qui ante me sunt aut nos aut hii qui post nos? 


42

 et dixit ad me: coronae adsimilabo iudicium meum. sicut non novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas. 


43

 et respondi et dixi: nec enim poteras facere qui facti sunt et qui sunt et qui futuri sunt in unum, ut celerius iudicium tuum ostendas? 


44

 et respondit ad me et dixit: non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere saeculum qui in eo creati sunt in unum. 


45

 et dixi: quomodo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificabis a te creatam creaturam in unum? si ergo viventes vivent in unum et sustinebit creatura, poterit et nunc portare praesentes in unum. 


46

 et dixit ad me: interroga matricem mulieris et dices ad eam: decem si paris, quare per tempus? roga ergo eam, ut det decem in unum. 


47

 et dixi: non utique poterit, sed secundum tempus. 


48

 et dixit ad me: et ego dedi matricem terrae his qui seminati sunt super eam per tempus. 


49

 quemadmodum enim infans non parit nec ea quae senuit adhuc, sic ego disposui a me creatum saeculum. 


50

 et interrogavi et dixi: cum iam dederis mihi viam, loquar coram te; nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est, iam ad senectutem adpropinquat? 


51

 et respondit ad me et dixit: interroga quae parit, et dicet tibi. 


52

 dices enim ei: quare quos peperisti nunc non sunt similes his qui ante, sed minores statu? 


53

 et dicet tibi et ipsa: alii sunt qui in iuventute virtutis nati sunt, et alii qui sub tempus senectutis deficiente matrice sunt nati. 


54

 considera ergo et tu, quoniam minores statu estis prae his qui ante vos, 


55

 et qui post vos quam ut vos, quasi iam senescentis creaturae et fortitudinem iuventutis praeterientis. et dixi: rogo domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra servo tuo per quem visitas creaturam tuam. 


2nd Esdras 6

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: